Rozmiar: 15909 bajtów

CXXIII.

1324, März 10. Frankenstein.

Die Rathmanne der Stadt Frankenstein bezeugen, dass Hermann genannt Streit dem Kloster einen Zins von 1 1/2 Mark von zwei Mühlen in Peterwitz verkauft hat.

(I)n nomine domini amen. Quoniam omni calumpnie ianua clauditur, cum id, quod geritur testibus et litteris roboratur, hinc nos consules civitatis de Frankinstein infrascripti omnibus hanc paginam intuentibus profitemur, quod Hermannus dictus Striet in nostra presentia constitutus fatebatur, se pro duodecim marcis ex integro iam perceptis domino Heynrico abbati et monasterio suo de Kamencz unius marce ac dimidie redditus vendidisse cum omni iure, sicut idem ipsos hactenus tenuit ac possedit, percipiendos in omnem eventum de duobus molendinis intra grenitias ville Peterwiz prope Frankinstein situatis, ita, quod Siffridus dictus Boemus concivis noster dicti superioris molendini possessor cum suo molendinario et ipsorum successoribus universis de eodem molendino duarum rotarum mediant marcam persolvent, Thammo autem dictus de Gluboz et Theodericus dictus de Pylavia similiter concivis noster, qui tenent dictum inferius molendinum, cum suo molendinario ac ipsorum posteris quibuscunque de eodem inferiori molendino trium rotarum integram marcam pagabunt, quolibet die beate Walpurgis virginis annuatim dictis fratribus de Kamencz nullum omnino prestantibus subsidium et iuvamen pro quacunque necessitate dictorum molendinorum aut exactione ducali. Preterea dictus Hermannus Striet fassus est coram nobis, quod sub omnibus et singulis conditionibus memoratis, ipse fratri Thyloni de Velleberch nomine monasterii prelibati in dicta villa Peterwiz in bannito iudicio dictos redditus resignavit libere et absolute ac absque omni contradictione servili cum Hermanni sculteti ibidem consentanea voluntate quod et idem scultetus et sui scabini infra positi in nostra audientia sunt confessi. Qui scultetus in dicto iudicio et postea in nostra presentia repromisit, quod dictum censum non debet venalem facere quoquomodo, nisi prius fratres monasterii prenotati iuxta decretum proborum virorum de equavalente censu reddiderit certiores. Quando autem dicti redditus, sicut premittitur, non derivantur, extunc nuntii dicti monasterii liberam habeant potestatem de dictis molendinis ferramenta molarum excutere ac servare, donec idem census totaliter persolvatur. Quod et alia omnia et singula, prout superius sunt expressa, Siffridus Boemus, Theodericus de Pylavia supradicti in nostra presentia positi promiserunt, se cum suis successoribus inviolabiliter observare. In cuius rei testimonium ac evidentiam pleniorem nostre civitatis sigillum ac dicti Hermanni Striet patris sigillum, quo utitur proprio, presentibus sunt appensa. Acta sunt hec in Frankinstein presentibus nobis consulibus ibidem: Friczcone dicto Berwyz, Heynrico dicto Symonis, Nycolao dicto Henningi, Siffridus Boemo, presentibus etiam scabinis hiis de Peterwiz; Heynrico Alberti, Petro de Budeschow, Conrado Tilonis, Friczcone Carpentario, Rudgero Phaffenknecht, Cristano, Heynrico Adelheyt. Datum anno domini M°.CCC°. XXIIII°. VI°. Ydus Martii.

Or. Perg. Die S. der Stadt Frankenstein und des Hermannus Streit an Pergamentstreifen; vgl. Saurma's Wappenbuch d. schles. Städte T. II. 25 und Sp. 50; Pfotenhauer, Siegel S. 35 (B. IX. 91).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów